These pages focus on items of personal interest to Dr. Peters and are posted on the chance they might be of interest or use to others. |
Overview
17 mar 2020 |
Ecclesiastical Latin Intermediate Readings
Readings for Intermediate Students. For more information see Ecclesiastical Latin (main page).
|
Contents
|
Sermons
• Odo de Cerinton, Quoddam animal, Elephans, De Antilope, Mures inerunt • James of Vitry, De Pellicano, from Physiologus
Songs and Poems
• Mozart, Ave Verum • anon., Gaudeamus igitur
Images
• Bayeaux Tapestry (scene)
Stories
• Fuit quiddam • Audivi quod
Prayers and Meditations
• Basic prayers, here • Quicumque vult • Thomas à Kempis
Other
• St. Francis and the Birds (Beeson) • C. S. Lewis
|
Sermons
Odo de Cerinton, Narrationes, c. 1180. |
Quoddam animal dicitur hydrus, cuius natura est se involvere luto, ut melius posset labi. Tandem in os crocodili, quando dormit, intrat et sic, ventrem eius ingrediens, cor eius mordet et sic crocodilium interimit. Mystice. Hydrus significat filium Dei, qui assumpsit lutum nostrae carnis ut facilius laberetur in os diaboli, et sic, ventrem euis ingrediens et cor eius mordens, ipsum interficit.
|
|
|
Elephans, cum dormit, ad arborem se applicat. Et venatores, cum aliter eum non captare possint, illam arborem sic incidunt ut elephans more solito dormiens illam frangat et cadat. Ille surgere non potest et sic a venatoribus captatur. Sed ego nescio. Elephantem dormientem in rete video, et non in arbore. Quid putatis, discipuli?
|
|
De Antilope. Animal est quod vocatur antilops; quod cum virgultis ludit cum cornibus, tandem cornua eius implicantur cum virgultis quod non potest ea extrahere et tunc incipit clamare; quo audito veniunt venatores et interficiunt eum. Mistice. Sic contigit quod plerique delectati sunt et ludunt cum negotiis huius mundi et sic in eisdem implicantur quod evelli non possunt et sic a venatoribus, id est a daemonibus, capiuntur et interficiuntur.
|
Ecce consilium arcanum ad cattum frustrandum |
Mures inierunt
consilium qualiter a cato se praemunire possent et ait
quædam sapientior cæteris quod Ligetur campana in caudam
cati, tunc poterimus præcavere ipsum et audire quocunque
perrexerit, et sic ejus insidias evitare. Placuit
omnibus consilium hoc, et ait una quod Quæ igitur est
inter nos |
James of Vitry († 1240), Sermones, taken from |
De pellicano dicit David in psalmo ci: “Similis factus sum pellicano in solitudine.” Physiologus dicit de eo quod nimis amans sit filios suos. Cum autem genuerit natos et coeperint crescere, percutientes lacerant parentes suos in faciem. Illi autem repercutiendo occidunt filios suos. Tertia autem die mater eorum percutiens costam suam aperit latus suum et infundit sanguinem super corpora mortuorum, sicque cruore ipsius sanantur resuscitati pulli. Ita et Dominus noster Iesus Christus per Isaiam prophetam dicit: “Filios genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt.” Nos igitur auctor et conditor noster omnipotens Deus creavit et cum non essemus fecit nos ut essemus. Nos vero e contrario percussimus eum cum in conspectu eius potius creaturae servivimus quam creatori. Idcirco in crucem ascendere dignatus est percussoque latere eius exivit sanguis et aqua in salutem nostrum et vitam aeternam.
|
Songs and Poems
W. A. Mozart motet K. 618 17 iun 1791 |
Ave, verum corpus, natum de Maria virgine: Vere passum, immolatum in cruce pro homine; Cujus latus perforatum unda fluxit et sanguine. Esto nobis praegustatum in mortis examine.
|
|
Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus. (Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus.) Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem, nos habebit humus, nos habebit humus.
Ubi sunt qui ante nos, in mundo fuere? (Ubi sunt qui ante nos, in mundo fuere?) Vadite ad superos, transite in inferos, hos si vis videre, hos si vis videre.
Vita nostra brevis est, brevi finietur. (Vita nostra brevis est, brevi finietur.) Venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur, nemini parcetur.
Vivat academia, vivant professores! (Vivat academia, vivant professores!) Vivat membrum quolibet, vivant membra quaelibet. Semper sint in flore, semper sint in flore!
Legendary 'Lost Verse' of Gaudeamus
Semper ius canonicum confirmet Ecclesiam. (Semper ius canonicum
confirmet Ecclesiam.)
|
Songs and Poems
A sad scene from the |
|
Stories
|
Fuit quidam comes Imperatoris qui sedebat in domo sua et habebat quendam parvulum natum, et iacebat coram eo et non erat in domo alius praeter eum.
Misit autem Caesar et vocavit eum. Ille vero surrexit et ivit ad eum et reliquid cum infante canem, venatorem sagacem, inferius, qui canis iacebat iuxta puerum.
Et ecce serpens affuit et insurrexit in puerum. Cucurrit canis et praesit serpentem et obviavit supradicto domino. Os autem canis plenum erat sanguine.
Comes ille videns haec timuit propter filium et evanginato gladio interfecit canem.
Et vadens domum reperit puerum iacentem et serpentem mortuum iuxta eum, et vidit quod sine causa peremit canem et penituit facti
|
|
Audivi quod rex Franciae valde commotus fuerat et iratus contra praecipuum magistrum Petrum Baalardum, qui Parisius legebat, et prohibuit ei ne de cetero legeret in terra sua. Ipse vero ascendit super arborem praeminentem prope civitatem Parisiensem, et omnes scholares Parisienses secuti sunt eum audientes sub arbore magistri sui lectiones. Cum autem rex quadam die de palatio suo videret multitudinem scholarium sub arbore residentium, quaesivit quid hoc esset, et dictum est ei quod clerici erant, qui magistrum Petrum audiebant. Ille vero valde iratus fecit magistrum ad se venire et dixit ei: Quomodo ita audax fuisti quod contra prohibitionem meam in terra mea legisti? Cui ille: Domine, non legi post prohibitionem vestram in terra vestra, verum tamen legi in aere. Tunc rex inhibuit ei ne in terra sua vel in aere suo doceret. At ille intravit in naviculam et de navicula docebat turbas discipulorum. Cumque rex quadam die videret scholares in ripa fluminis residentes, quaesivit quid hoc esset, et dictum est ei quod magister Petrus in loco illo scolas regebat, et cum magna indignatione fecit eum vocari et dixit ei: Nonne tibi inhibueram ne legeres in terra mea vel in aere? Et illo respondente: Nec in terra tua nec in aere legi, sed in aqua tua, rex subridens et mansuetudinem iram convertans ait: Vicisti me; de cetero, ubicumque volueris, tam in terra mea, quam in aere vel in aqua lege.
|
Prayers and Meditations
Creed Quicumque 6th century
|
|
Thomas à Kempis c. 1380-1471 |
Si haberes
angelicam puritatem, et sancti Johannis Baptistæ sanctitatem,
non esses dignus hoc Sacramentum accipere nec tractare. Non hoc
meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi
sacramentum et sumat in cibum panem Angelorum. Grande mysterium
et magna dignitas Sacerdotum, quibus datum est, quod Angelis non
est concessum. Soli namque Sacerdotes in Ecclesia rite ordinati
potestatem habent celebrandi et
Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo
|
Other
x |
x |
Christus doceat doctores |
Materials on this website represent the opinions of Dr. Edward Peters and are offered in accord with Canon 212 § 3. This website undergoes continual refinement and development. No warranty of completeness or correctness is made. Dr. Peters' views are not necessarily shared by others in the field nor are they intended as canonical or civil advice.
CanonLaw.info Homepage & Site Directory / Help support CanonLaw.info / Original Materials © Edward N. Peters
|
|
Staging
x |
x |
x |
x |
x |
x |
x |
x |
|
|
x |
x |
|
|
x |
x |
x |
Imitation, variation, creation—the three stages of good style. And it all starts with memorizing good passages.
Latin is not the way ancient Romans spoke English, it's the way ancient Romans spoke. Grasp that and one has the essence of the thing.
|