To work for the proper implementation of canon law is to play an extraordinarily constructive role in continuing the redemptive mission of Christ. Pope John Paul II |
|
|
Resolution 1152 x 864 |
Updated 3 dec 2014 |
Evening Prayer for the Dead |
Overview
For many more prayers and devotional resources in Latin, see Thesaurus Precum Latinarum.
|
Prayers for the dead are among the most ancient of Christian observances. CCC 958 (drawing on Lumen gentium 50) and 1032 (drawing on Biblical, Patristic, and Conciliar sources).
Among the prayers earnestly recommended by the Church for use on behalf of the dead are the short "Eternal rest" prayer and the longer Liturgy of the Hours, especially Morning and/or Evening Prayer.
The Latin text "Eternal rest" and of Evening Prayer for the Dead are offered (with prose prompts) below.
|
Evening Prayer Ad Vesperas
A plenary indulgence, under the usual conditions, applicable only to the souls in Purgatory, may be obtained by the |
Deus, [+] in adiutórium meum inténde. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Ἡ
δόξα τῷ Πατρὶ
καὶ τῷ Ὑιῷ καὶ
τῷ Ἁγίῳ
Πνεύματι. Καθὼς ἦν ἐν ἀρχῃ καὶ ἐστὶν ἤδη καὶ ἒσται διὰ παντὸς εἰς τοῦ αἰῶνος τῶν αἰώνων. Ἁμήν.
Psalmus 121 (122)
Antiphon: Dóminus custódit te ab omni malo: custódiat ánimam tuam Dóminus.
Levábo óculos meos in montes: unde véniet auxílium mihi? Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.
Non dabit in commotiónem pedem tuum, neque dormitábit, qui custódit te. Ecce non dormitábit neque dórmiet, qui custódit Israel.
Dóminus custódit te, Dóminus umbráculum tuum, ad manum déxteram tuam. Per diem sol non percútiet te, neque luna per noctem.
Dóminus custódiet te ab omni malo; custódiet ánimam tuam Dóminus. Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum ex hoc nunc et usque in sæculum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Antiphon: Dóminus custódit te ab omni malo: custódiat ánimam tuam Dóminus.
Psalmus 129 (130)
Antiphon: Si iniquitátes observáveris, Dómine; Dómine, quis sustinébit?
De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine, exáudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendéntes in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit? Quia apud te propitiátio est, ut timeámus te.
Sustínui te, Dómine, sustínuit ánima mea in verbo eius; sperávit ánima mea in Dómino magis quam custódes auróram. Magis quam custódes auróram speret Israel in Dómino,
Quia apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio. Et ipse rédimet Israel ex ómnibus iniquitátibus eius.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Antiphon: Si iniquitátes observáveris, Dómine; Dómine, quis sustinébit?
Canticum (Phil II: 6-11)
Antiphon: Sicut Pater súscitat mórtuos et vivíficat, sic et Fílius quos vult vivíficat.
Christus Iesus, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus;
et hábitu invéntus ut homo, humiliávit semetípsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur cæléstium et terréstrium et infernórum et omnis lingua confiteátur: "Dóminus Iesus Christus!", in glóriam Dei Patris.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Antiphon: Sicut Pater súscitat mórtuos et vivíficat, sic et Fílius quos vult vivíficat.
Lectio (1 Cor XV: 55-57)
Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus? Stímulus autem mortis peccátum est, virtus vero peccáti lex. Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.
Verbum Domini. Deo gratias.
Responsorium
In te, Dómine, sperávi: Non confúndar in ætérnum.
Non confúndar in ætérnum.
Gloria Patri, et et Filio, et Spiritui Sancto. In te, Dómine, sperávi: Non confúndar in ætérnum.
vel
In misericórdia tua, Dómine, Dona eis réquiem. In misericórdia tua, Dómine, Dona eis réquiem.
Dona eis réquiem.
Gloria Patri, et et Filio, et Spiritui Sancto. In misericórdia tua, Dómine, Dona eis réquiem.
Canticum Mariae
Antiphon: Omne quod dat mihi Pater ad me véniet: et eum qui venit ad me, non eíciam foras.
Magnificat
[+]
anima
mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, quia respexit
humilitatem ancillæ suæ. Ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et
misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Antiphon: Omne quod dat mihi Pater ad me véniet: et eum qui venit ad me, non eíciam foras.
Preces
Christo Dómino, per quem fore speramus ut corpus humilitatis nostræ córpori claritatis suæ configuretur, acclamemus, dicentes --- Tu es vita et resurréctio nostra, Dómine.
Christe, Fili Dei vivi, qui Lázarum amicum tuum a mórtuis suscitasti --- ad vitam et glóriam defunctos súscita, quos pretioso tuo sánguine redemisti.
Christe, mæréntium consolator, qui in morte Lázari et adulescentis ac puéllæ pius abstersisti lácrimas propinquórum --- qui defunctos suos collácrimant omnes consolare.
Christe salvator, déstrue in nostro mortali córpore regnum peccati, ut, sicut ex hoc stipéndium mortis merúimus --- sic in te vitam consequamur æternam.
Christe redémptor, réspice eos qui, te non cognoscentes, spem non habent --- ut resurrectionem et vitam venturi sæculi credant.
Qui, cæco, oculorum lúmine impertito, te conspiciendi cópiam dedisti --- revéla vultum tuum defúnctis, qui adhuc tua luce privántur.
Qui terrestrem domum nostram huius habitationis sinis tandem dissolvi --- domum non manufactam, æternam in cælis, nobis concede.
Pater noster, qui es in cælis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.
Πάτερ
ἡμῶν ὁ ἐν τοῖς οὐρανοῖς˙
ἁγιασθήτω τὸ ὄνομα σου˙
ἐλθέτω ἡ βασιλεία σου˙ γενηθήτω τὸ θέλημά σου,
ὡς ἐν οὐρανῷ
καὶ ἐπὶ τῆς γῆς˙
τὸν ἄρτον
ἡμῶν τὸν ἐπιούσιον δὸς ἡμῖν σήμερον˙
καὶ ἄφες ἡμῖν τὰ ὀφειλήματα ἡμῶν,
ὡς καὶ ἡμεῖς ἀφήκαμεν τοῖς ὀφειλέταις ἡμῶν˙
καὶ μὴ εἰσενέγκῃς ἡμᾶς εἰς πειρασμόν, ἀλλὰ ρῦσαι ἡμᾶς ἀπὸ τοῦ πονηροῦ.
Orationes
Preces nostras, quæsumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum extóllitur nostra fides in Fílio tuo a mórtuis suscitáto, in huius fámuli tui N. præstolánda resurrectióne, spes quoque nostra firmétur. Per Dóminum.
vel
Deus, glória fidélium et vita iustórum, cuius Fílii morte et resurrectióne redémpti sumus, propitiáre fámulo tuo N., ut, qui resurrectiónis nostræ mystérium agnóvit, ætérnæ beatitúdinis gáudia percípere mereátur. Per Dóminum.
vel, In Pasca:
Inclína, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam súpplices deprecámur, ut fámulum tuum N., quem in hoc sæculo tuo pópulo misericórditer aggregásti, in pacis ac lucis regióne constítuas, et sanctórum tuórum concédas esse consórtem. Per Dóminum.
vel, Pro pluribus:
Deus, qui Unigénitum tuum, devícta morte, ad cæléstia transíre fecísti, concéde fámulis tuis (N. et N.), ut, huius vitæ mortalitáte destrúcta, te conditórem et redemptórem possint perpétuo contemplári. Per Dóminum.
vel, Pro fratribus, propinquis et benefactoribus:
Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor, quæsumus cleméntiam tuam, ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sæculo transiérunt beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Dóminum
Conclusio (ad laicorum usum)
Dóminus [+] nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Amen.
|
Eternal rest
A partial indulgence, applicable only to the souls in Purgatory, may be obtained by the
|
Requiem æternam dona ei (eis), Domine, et lux perpetua luceat ei (eis). Requiescat (requiescant) in pace. Amen.
|
|
|
|
|
Miscellanea |
Oratio (Vel, Vel, Pro pluribus, Pro fratribus, propinquis et benefactoribus, vel alia ex Missali Romano). |